1 | Germanus: Et unde nobis gigni poterit humiliationis illa sancta salutarisque compunctio, quae ex persona poenitentis ita describitur: Peccatum meum cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non operui; dixi, Pronuntiabo adversum me iniustitiam meam Domino; ut illud quoque quod sequitur efficaciter dicere mereamur: Et tu remisisti impietatem cordis mei (Ibid.)? vel quemadmodum in oratione prostrati nosmetipsos ad confessionis lacrymas valebimus excitare, per quas delictorum veniam consequi mereamur, secundum illud: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo; si peccatorum nostrorum memoriam de nostris cordibus extrudamus, quam iubemur econtrario tenaciter custodire, dicente Domino: Et iniquitatum tuarum non recordabor; tu vero memento? Ob quam rem non solum operans, verum etiam orans ad peccatorum meorum recordationem mentem meam etiam de industria revocare contendo, ut ad humilitatem veram et contritionem cordis efficacius inclinatus, audeam dicere cum Propheta: Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea. |